Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 27
Numb VulgHetz 27:1  Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Ioseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
Numb VulgHetz 27:2  Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote, et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt:
Numb VulgHetz 27:3  Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
Numb VulgHetz 27:4  Retulitque Moyses causam earum ad iudicium Domini.
Numb VulgHetz 27:6  Iustam rem postulant filiæ Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hereditatem succedant.
Numb VulgHetz 27:8  Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas.
Numb VulgHetz 27:9  si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
Numb VulgHetz 27:10  quod si et fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius.
Numb VulgHetz 27:11  sin autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas his, qui ei proximi sunt. eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.
Numb VulgHetz 27:12  Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde Terram, quam daturus sum filiis Israel.
Numb VulgHetz 27:13  cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron:
Numb VulgHetz 27:14  quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.
Numb VulgHetz 27:16  Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super multitudinem hanc:
Numb VulgHetz 27:17  et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
Numb VulgHetz 27:18  Dixitque Dominus ad eum: Tolle Iosue filium Nun virum in quo est Spiritus, et pone manum tuam super eum.
Numb VulgHetz 27:19  Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine:
Numb VulgHetz 27:20  et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel.
Numb VulgHetz 27:21  Pro hoc, siquid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israel cum eo, et cetera multitudo.
Numb VulgHetz 27:22  Fecit Moyses ut præceperat Dominus. Cumque tulisset Iosue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.
Numb VulgHetz 27:23  Et impositis capiti eius manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.