Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 32
Numb VulgHetz 32:1  Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer, et Galaad aptas animalibus alendis terras,
Numb VulgHetz 32:2  venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt:
Numb VulgHetz 32:3  Ataroth, et Dibon, et Iazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,
Numb VulgHetz 32:4  terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel, regio uberrima est ad pastum animalium: et nos servi tui habemus iumenta plurima:
Numb VulgHetz 32:5  precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Iordanem.
Numb VulgHetz 32:6  Quibus respondit Moyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis?
Numb VulgHetz 32:7  Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus?
Numb VulgHetz 32:8  nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam Terram?
Numb VulgHetz 32:9  Cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.
Numb VulgHetz 32:11  Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra, Terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Iacob: et noluerunt sequi me,
Numb VulgHetz 32:12  præter Caleb filium Iephone Cenezæum, et Iosue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam.
Numb VulgHetz 32:13  Iratusque Dominus adversum Israel, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu eius.
Numb VulgHetz 32:14  Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa, et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israel.
Numb VulgHetz 32:15  Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.
Numb VulgHetz 32:16  At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula iumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas:
Numb VulgHetz 32:17  nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.
Numb VulgHetz 32:18  Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israel hereditatem suam:
Numb VulgHetz 32:19  nec quidquam quæremus trans Iordanem, quia iam habemus nostram possessionem in orientali eius plaga.
Numb VulgHetz 32:20  Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam:
Numb VulgHetz 32:21  et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,
Numb VulgHetz 32:22  et subiiciatur ei omnis Terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel, et obtinebitis regiones, quas vultis coram Domino.
Numb VulgHetz 32:23  Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
Numb VulgHetz 32:24  Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac iumentis: et quod polliciti estis implete.
Numb VulgHetz 32:25  Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus, faciemus quod iubet dominus noster.
Numb VulgHetz 32:26  Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad:
Numb VulgHetz 32:27  nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu domine loqueris.
Numb VulgHetz 32:28  Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Iosue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israel, et dixit ad eos:
Numb VulgHetz 32:29  Si transierint filii Gad, et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit Terra subiecta: date eis Galaad in possessionem.
Numb VulgHetz 32:30  Sin autem noluerint transire armati vobiscum in Terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.
Numb VulgHetz 32:31  Responderuntque filii Gad, et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus:
Numb VulgHetz 32:32  ipsi armati pergemus coram Domino in Terram Chanaan, et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem.
Numb VulgHetz 32:33  Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Ioseph regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
Numb VulgHetz 32:34  Igitur extruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroer,
Numb VulgHetz 32:36  et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
Numb VulgHetz 32:37  Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,
Numb VulgHetz 32:38  et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus, quas extruxerunt.
Numb VulgHetz 32:39  Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore eius.
Numb VulgHetz 32:40  Dedit ergo Moyses Terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.
Numb VulgHetz 32:41  Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius, quos appellavit Havoth Iair, id est, Villas Iair.
Numb VulgHetz 32:42  Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Nobe.