NUMBERS
Chapter 3
Numb | VulgHetz | 3:1 | Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. | |
Numb | VulgHetz | 3:2 | Et hæc nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. | |
Numb | VulgHetz | 3:3 | Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur. | |
Numb | VulgHetz | 3:4 | Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. | |
Numb | VulgHetz | 3:6 | Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, | |
Numb | VulgHetz | 3:7 | et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, | |
Numb | VulgHetz | 3:10 | Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel. Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. | |
Numb | VulgHetz | 3:12 | Ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel, eruntque Levitæ mei. | |
Numb | VulgHetz | 3:13 | Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in Terra Ægypti: sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus, mei sunt: ego Dominus. | |
Numb | VulgHetz | 3:15 | Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense, et supra. | |
Numb | VulgHetz | 3:22 | quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti. | |
Numb | VulgHetz | 3:26 | ipsum tabernaculum et operimentum eius, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia eius. | |
Numb | VulgHetz | 3:27 | Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua: | |
Numb | VulgHetz | 3:28 | omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias Sanctuarii, | |
Numb | VulgHetz | 3:31 | et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa Sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque huiuscemodi supellectilem. | |
Numb | VulgHetz | 3:32 | Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ Sanctuarii. | |
Numb | VulgHetz | 3:36 | Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum huiuscemodi pertinent: | |
Numb | VulgHetz | 3:38 | Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, idest ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam Sanctuarii in medio filiorum Israel. quisquis alienus accesserit, morietur. | |
Numb | VulgHetz | 3:39 | Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. | |
Numb | VulgHetz | 3:40 | Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra, et habebis summam eorum. | |
Numb | VulgHetz | 3:41 | Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel, ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel. | |
Numb | VulgHetz | 3:43 | et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres. | |
Numb | VulgHetz | 3:45 | Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. ego sum Dominus. | |
Numb | VulgHetz | 3:46 | In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel, | |
Numb | VulgHetz | 3:47 | accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram Sanctuarii. Siclus habet viginti obolos. | |
Numb | VulgHetz | 3:49 | Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis | |
Numb | VulgHetz | 3:50 | pro primogenitis filiorum Israel, mille trecentorum sexagintaquinque siclorum iuxta pondus Sanctuarii, | |