NUMBERS
Chapter 13
Numb | VulgHetz | 13:3 | Mitte viros, qui considerent Terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus, ex principibus. | |
Numb | VulgHetz | 13:4 | Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. | |
Numb | VulgHetz | 13:17 | hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam Terram: vocavitque Osee filium Nun, Iosue. | |
Numb | VulgHetz | 13:18 | misit ergo eos Moyses ad considerandam Terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes, | |
Numb | VulgHetz | 13:19 | considerate Terram, qualis sit: et populum qui habitator est eius, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures: | |
Numb | VulgHetz | 13:21 | humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus Terræ. Erat autem tempus quando iam præcoquæ uvæ vesci possunt. | |
Numb | VulgHetz | 13:22 | Cumque ascendissent, exploraverunt Terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath. | |
Numb | VulgHetz | 13:23 | Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac. nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est. | |
Numb | VulgHetz | 13:24 | Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt: | |
Numb | VulgHetz | 13:25 | qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israel. | |
Numb | VulgHetz | 13:27 | venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus Terræ: | |
Numb | VulgHetz | 13:28 | et narraverunt, dicentes: Venimus in Terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest: | |
Numb | VulgHetz | 13:29 | sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. | |
Numb | VulgHetz | 13:30 | Amalec habitat in meridie, Hethæus et Iebusæus et Amorrhæus in montanis: Chananæus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis. | |
Numb | VulgHetz | 13:31 | Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus Terram, quoniam poterimus obtinere eam. | |
Numb | VulgHetz | 13:32 | Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. | |
Numb | VulgHetz | 13:33 | Detraxeruntque Terræ, quam inspexerant, apud filios Israel, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est. | |