Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Numb VulgHetz 8:2  Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.
Numb VulgHetz 8:3  Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.
Numb VulgHetz 8:4  Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur: iuxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
Numb VulgHetz 8:6  Tolle Levitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos
Numb VulgHetz 8:7  iuxta hunc ritum: Aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,
Numb VulgHetz 8:8  tollent bovem de armentis, et libamentum eius similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato:
Numb VulgHetz 8:9  et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israel.
Numb VulgHetz 8:10  Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos.
Numb VulgHetz 8:11  et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio eius.
Numb VulgHetz 8:12  Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.
Numb VulgHetz 8:13  Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius, et consecrabis oblatos Domino,
Numb VulgHetz 8:14  ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei.
Numb VulgHetz 8:15  et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israel.
Numb VulgHetz 8:16  Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos.
Numb VulgHetz 8:17  Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in Terra Ægypti, sanctificavi eos mihi:
Numb VulgHetz 8:18  et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel:
Numb VulgHetz 8:19  tradidique eos dono Aaron et filiis eius de medio populi, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad Sanctuarium.
Numb VulgHetz 8:20  Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israel super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi:
Numb VulgHetz 8:21  purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,
Numb VulgHetz 8:22  ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis eius. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.
Numb VulgHetz 8:24  Hæc est lex Levitarum, A viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis.
Numb VulgHetz 8:25  Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt:
Numb VulgHetz 8:26  eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata, opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.