Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Numb VulgHetz 3:1  Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
Numb VulgHetz 3:2  Et hæc nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
Numb VulgHetz 3:3  Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.
Numb VulgHetz 3:4  Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
Numb VulgHetz 3:6  Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,
Numb VulgHetz 3:7  et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,
Numb VulgHetz 3:8  et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio eius.
Numb VulgHetz 3:10  Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel. Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.
Numb VulgHetz 3:12  Ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel, eruntque Levitæ mei.
Numb VulgHetz 3:13  Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in Terra Ægypti: sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus, mei sunt: ego Dominus.
Numb VulgHetz 3:14  Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens:
Numb VulgHetz 3:15  Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense, et supra.
Numb VulgHetz 3:17  et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.
Numb VulgHetz 3:21  De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica:
Numb VulgHetz 3:22  quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.
Numb VulgHetz 3:26  ipsum tabernaculum et operimentum eius, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia eius.
Numb VulgHetz 3:27  Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua:
Numb VulgHetz 3:28  omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias Sanctuarii,
Numb VulgHetz 3:31  et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa Sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque huiuscemodi supellectilem.
Numb VulgHetz 3:32  Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ Sanctuarii.
Numb VulgHetz 3:33  At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua:
Numb VulgHetz 3:34  omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.
Numb VulgHetz 3:35  Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur.
Numb VulgHetz 3:36  Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum huiuscemodi pertinent:
Numb VulgHetz 3:37  columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.
Numb VulgHetz 3:38  Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, idest ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam Sanctuarii in medio filiorum Israel. quisquis alienus accesserit, morietur.
Numb VulgHetz 3:39  Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
Numb VulgHetz 3:40  Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.
Numb VulgHetz 3:41  Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel, ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel.
Numb VulgHetz 3:42  Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israel.
Numb VulgHetz 3:43  et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.
Numb VulgHetz 3:45  Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. ego sum Dominus.
Numb VulgHetz 3:46  In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,
Numb VulgHetz 3:47  accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram Sanctuarii. Siclus habet viginti obolos.
Numb VulgHetz 3:48  Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt.
Numb VulgHetz 3:49  Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis
Numb VulgHetz 3:50  pro primogenitis filiorum Israel, mille trecentorum sexagintaquinque siclorum iuxta pondus Sanctuarii,
Numb VulgHetz 3:51  et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum quod præceperat sibi Dominus.