Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next
Chapter 36
Numb VulgSist 36:1  Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir, filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israel, atque dixerunt:
Numb VulgSist 36:2  Tibi domino nostro praecepit Dominus ut Terram sorte divideres filiis Israel, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri:
Numb VulgSist 36:3  quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur.
Numb VulgSist 36:4  atque ita fiet, ut cum iubilaeus, id est quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.
Numb VulgSist 36:5  Respondit Moyses filiis Israel, et Domino praecipiente, ait: Recte tribus filiorum Ioseph locuta est.
Numb VulgSist 36:6  et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: Nubant quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus:
Numb VulgSist 36:7  ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua:
Numb VulgSist 36:8  et cunctae feminae de eadem tribu maritos accipient: ut hereditas permaneat in familiis,
Numb VulgSist 36:10  ut a Domino separatae sunt. Feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum:
Numb VulgSist 36:11  et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa filiis patrui sui
Numb VulgSist 36:12  de familia Manasse, qui fuit filius Ioseph: et possessio, quae illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.
Numb VulgSist 36:13  Haec sunt mandata atque iudicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel, in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho.