Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next
Chapter 28
Numb VulgSist 28:2  Praecipe filiis Israel, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.
Numb VulgSist 28:3  Haec sunt sacrificia quae offerre debetis: Agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum:
Numb VulgSist 28:5  decimam partem ephi similae, quae conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
Numb VulgSist 28:6  holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.
Numb VulgSist 28:7  et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in Sanctuario Domini.
Numb VulgSist 28:8  Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum eius, oblationem suavissimi odoris Domino.
Numb VulgSist 28:9  Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio, et liba
Numb VulgSist 28:10  quae rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.
Numb VulgSist 28:11  In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,
Numb VulgSist 28:12  et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes:
Numb VulgSist 28:13  et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos. holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.
Numb VulgSist 28:14  Libamenta autem vini, quae per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
Numb VulgSist 28:15  Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
Numb VulgSist 28:16  Mense autem primo, quartadecima die mensis Phase Domini erit,
Numb VulgSist 28:17  et quintadecima die sollemnitas: septem diebus vescentur azymis.
Numb VulgSist 28:18  Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
Numb VulgSist 28:19  Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
Numb VulgSist 28:20  et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,
Numb VulgSist 28:21  et decimam decimae per agnos singulos, id est, per septem agnos.
Numb VulgSist 28:22  Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
Numb VulgSist 28:23  praeter holocaustum matutinum quod semper offeretis.
Numb VulgSist 28:24  Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
Numb VulgSist 28:25  Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo.
Numb VulgSist 28:26  Dies etiam primitivorum quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
Numb VulgSist 28:27  Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
Numb VulgSist 28:28  atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
Numb VulgSist 28:29  per agnos decimam decimae, qui simul sunt agni septem. hircum quoque
Numb VulgSist 28:30  qui mactatur pro expiatione: praeter holocaustum sempiternum et liba eius.
Numb VulgSist 28:31  Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.