Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next
Chapter 33
Numb VulgSist 33:1  Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,
Numb VulgSist 33:2  quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quae Domini iussione mutabant.
Numb VulgSist 33:3  Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, fecerunt altera die Phase filii Israel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis,
Numb VulgSist 33:4  et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem)
Numb VulgSist 33:6  Et de Soccoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.
Numb VulgSist 33:7  Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.
Numb VulgSist 33:8  Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.
Numb VulgSist 33:9  Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta: ibique castrametati sunt.
Numb VulgSist 33:10  Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super Mare rubrum. Profectique de Mari rubro,
Numb VulgSist 33:13  Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.
Numb VulgSist 33:14  Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.
Numb VulgSist 33:15  Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.
Numb VulgSist 33:16  Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiae.
Numb VulgSist 33:17  Profectique de sepulchris concupiscentiae, castrametati sunt in Haseroth.
Numb VulgSist 33:19  Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares.
Numb VulgSist 33:25  Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.
Numb VulgSist 33:32  Profectique de Beneiaacan, venerunt in montem Gadgad.
Numb VulgSist 33:35  Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.
Numb VulgSist 33:36  Inde profecti, venerunt in desertum Sin, haec est Cades.
Numb VulgSist 33:37  Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus Terrae Edom.
Numb VulgSist 33:38  Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor iubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis,
Numb VulgSist 33:40  Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in Terram Chanaan venisse filios Israel.
Numb VulgSist 33:41  Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.
Numb VulgSist 33:43  Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.
Numb VulgSist 33:44  Et de Oboth, venerunt in Ieabarim, quae est in finibus Moabitarum.
Numb VulgSist 33:45  Profectique de Ieabarim, fixere tentoria in Dibongad.
Numb VulgSist 33:46  Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.
Numb VulgSist 33:47  Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.
Numb VulgSist 33:48  Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Iordanem contra Iericho.
Numb VulgSist 33:49  Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum,
Numb VulgSist 33:51  Praecipe filiis Israel, et dic ad eos: Quando transieritis Iordanem, intrantes Terram Chanaan,
Numb VulgSist 33:52  disperdite cunctos habitatores Terrae illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,
Numb VulgSist 33:53  mundantes terram, et habitantes in ea. ego enim dedi vobis illam in possessionem,
Numb VulgSist 33:54  quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucioribus angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas. Per tribus et familias possessio dividetur.
Numb VulgSist 33:55  Sin autem nolueritis interficere habitatores Terrae: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in Terra habitationis vestrae:
Numb VulgSist 33:56  et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.