Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next
Chapter 21
Numb VulgSist 21:1  Quod cum audisset Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israel per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo praedam.
Numb VulgSist 21:2  At Israel voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius.
Numb VulgSist 21:3  Exaudivitque Dominus preces Israel, et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit subversis urbibus eius: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.
Numb VulgSist 21:4  Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam, quae ducit ad Mare rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris ac laboris:
Numb VulgSist 21:5  locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae: anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo.
Numb VulgSist 21:6  Quamobrem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum,
Numb VulgSist 21:7  venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,
Numb VulgSist 21:8  et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem aeneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet.
Numb VulgSist 21:9  Fecit ergo Moyses SERPENTEM AeNEUM, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
Numb VulgSist 21:10  Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth.
Numb VulgSist 21:11  Unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, quae respicit Moab contra orientalem plagam.
Numb VulgSist 21:13  Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei. siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhaeos.
Numb VulgSist 21:14  Unde dicitur in libro bellorum Domini: Sicut fecit in Mari rubro, sic faciet in torrentibus Arnon.
Numb VulgSist 21:15  Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Arnon, et recumberent in finibus Moabitarum.
Numb VulgSist 21:16  Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam.
Numb VulgSist 21:17  Tunc cecinit Israel carmen istud: Ascendat puteus. Concinebant:
Numb VulgSist 21:18  Puteus, quem foderunt principes, et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. Profectique sunt de solitudine, Matthana.
Numb VulgSist 21:20  Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.
Numb VulgSist 21:21  Misit autem Israel nuncios ad Sehon regem Amorrhaeorum, dicens:
Numb VulgSist 21:22  Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis, via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.
Numb VulgSist 21:23  Qui concedere noluit ut transiret Israel per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Iasa, pugnavitque contra eum.
Numb VulgSist 21:24  A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Ieboc, et filios Ammon: quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum.
Numb VulgSist 21:25  Tulit ergo Israel omnes civitates eius, et habitavit in urbibus Amorrhaei, in Hesebon scilicet, et viculis eius.
Numb VulgSist 21:26  Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhaei, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quae ditionis illius fuerat, usque Arnon.
Numb VulgSist 21:27  Idcirco dicitur in Proverbio: Venite in Hesebon, aedificetur, et construatur civitas Sehon:
Numb VulgSist 21:28  Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.
Numb VulgSist 21:29  Vae tibi Moab, peristi popule Chamos. Dedit filios eius in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhaeorum Sehon.
Numb VulgSist 21:30  Iugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon, lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.
Numb VulgSist 21:32  Misitque Moyses qui explorarent Iazer: cuius ceperunt viculos, et possederunt habitatores.
Numb VulgSist 21:33  Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai.
Numb VulgSist 21:34  Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum, ac terram eius: faciesque illi sicut fecisti Sehon regi Amorrhaeorum habitatori Hesebon.
Numb VulgSist 21:35  Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum eius usque ad internecionem, et possederunt terram illius.