Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 25
Numb VulgSist 25:1  Morabatur autem eo tempore Israel in Setim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,
Numb VulgSist 25:2  quae vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.
Numb VulgSist 25:3  Initiatusque est Israel Beelphegor: et iratus Dominus,
Numb VulgSist 25:4  ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis: ut avertatur furor meus ab Israel.
Numb VulgSist 25:5  Dixitque Moyses ad Iudices Israel: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.
Numb VulgSist 25:6  Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi.
Numb VulgSist 25:7  Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,
Numb VulgSist 25:8  ingressus est post virum Israelitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israel:
Numb VulgSist 25:11  Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo.
Numb VulgSist 25:12  idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei,
Numb VulgSist 25:13  et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israel.
Numb VulgSist 25:14  Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.
Numb VulgSist 25:15  Porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.
Numb VulgSist 25:17  Hostes vos sentiant Madianitae, et percutite eos:
Numb VulgSist 25:18  quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor.