Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 31
Numb VulgSist 31:2  Ulciscere prius filios Israel de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.
Numb VulgSist 31:3  Statimque Moyses, Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.
Numb VulgSist 31:4  mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel qui mittantur ad bellum.
Numb VulgSist 31:5  Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam:
Numb VulgSist 31:6  quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasaque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.
Numb VulgSist 31:7  Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,
Numb VulgSist 31:8  et reges eorum Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.
Numb VulgSist 31:9  Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt:
Numb VulgSist 31:10  tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.
Numb VulgSist 31:11  Et tulerunt praedam, et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis,
Numb VulgSist 31:12  et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israel. reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho.
Numb VulgSist 31:13  Egressi sunt autem Moyses, et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra.
Numb VulgSist 31:14  Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,
Numb VulgSist 31:16  Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phogor, unde et percussus est populus?
Numb VulgSist 31:17  Ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis: et mulieres, quae noverunt viros in coitu, iugulate:
Numb VulgSist 31:18  puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis:
Numb VulgSist 31:19  et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.
Numb VulgSist 31:20  Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia praeparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno expiabitur.
Numb VulgSist 31:21  Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi:
Numb VulgSist 31:22  Aurum, et argentum, et aes, et ferrum, et plumbum, et stannum,
Numb VulgSist 31:23  et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur. quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur:
Numb VulgSist 31:24  et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.
Numb VulgSist 31:26  Tollite summam eorum, quae capta sunt ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi:
Numb VulgSist 31:27  dividesque ex aequo praedam inter eos, qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.
Numb VulgSist 31:28  et separabis partem Domino ab his, qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,
Numb VulgSist 31:29  et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiae Domini sunt.
Numb VulgSist 31:30  Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.
Numb VulgSist 31:31  Feceruntque Moyses, et Eleazar, sicut praeceperat Dominus.
Numb VulgSist 31:32  Fuit autem praeda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,
Numb VulgSist 31:35  animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo millia.
Numb VulgSist 31:36  Dataque est media pars his, qui in praelio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentae:
Numb VulgSist 31:37  e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sexcentae septuaginta quinque.
Numb VulgSist 31:38  Et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo:
Numb VulgSist 31:39  de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus:
Numb VulgSist 31:40  de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae.
Numb VulgSist 31:41  Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,
Numb VulgSist 31:42  ex media parte filiorum Israel, quam separaverat his, qui in praelio fuerant.
Numb VulgSist 31:43  De media vero parte, quae contigerat reliquae multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,
Numb VulgSist 31:47  tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut praeceperat Dominus.
Numb VulgSist 31:48  Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque dixerunt:
Numb VulgSist 31:49  Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: et ne unus quidem defuit.
Numb VulgSist 31:50  Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac muraenulas, ut depreceris pro nobis Dominum.
Numb VulgSist 31:51  Susceperuntque Moyses, et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,
Numb VulgSist 31:52  pondo sedecim millia, septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus.
Numb VulgSist 31:53  Unusquisque enim quod in praeda rapuerat, suum erat.
Numb VulgSist 31:54  Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israel coram Domino.