NUMBERS
Chapter 6
Numb | VulgSist | 6:2 | Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare: | |
Numb | VulgSist | 6:3 | a vino, et omni, quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent: uvas recentes siccasque non comedent | |
Numb | VulgSist | 6:4 | cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent. | |
Numb | VulgSist | 6:5 | Omni tempore separationis suae novacula non transibit per caput eius usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente caesarie capitis eius. | |
Numb | VulgSist | 6:7 | nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput eius est. | |
Numb | VulgSist | 6:9 | Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis eius: quod radet illico in eadem die purgationis suae, et rursum septima. | |
Numb | VulgSist | 6:10 | in octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii. | |
Numb | VulgSist | 6:11 | facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput eius in die illo: | |
Numb | VulgSist | 6:12 | et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio eius. | |
Numb | VulgSist | 6:13 | Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur: adducet eum ad ostium tabernaculi foederis, | |
Numb | VulgSist | 6:14 | et offeret oblationes eius Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam, | |
Numb | VulgSist | 6:15 | canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum: | |
Numb | VulgSist | 6:16 | quae offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum. | |
Numb | VulgSist | 6:17 | Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quae ex more debentur. | |
Numb | VulgSist | 6:18 | Tunc radetur nazaraeus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae: tolletque capillos eius, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum. | |
Numb | VulgSist | 6:19 | Et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaraei, postquam rasum fuerit caput eius. | |
Numb | VulgSist | 6:20 | Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari iussum est, et femur. post haec, potest bibere nazaraeus vinum. | |
Numb | VulgSist | 6:21 | Ista est lex nazaraei, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae, exceptis his, quae invenerit manus eius. iuxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae. | |