Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
REVELATION OF JOHN
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Reve VulgClem 16:1  Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem angelis : Ite, et effundite septem phialas iræ Dei in terram.
Reve VulgClem 16:2  Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus sævum et pessimum in homines, qui habebant caracterem bestiæ, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus.
Reve VulgClem 16:3  Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui : et omnis anima vivens mortua est in mari.
Reve VulgClem 16:4  Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis.
Reve VulgClem 16:5  Et audivi angelum aquarum dicentem : Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc judicasti :
Reve VulgClem 16:6  quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere : digni enim sunt.
Reve VulgClem 16:7  Et audivi alterum ab altari dicentem : Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.
Reve VulgClem 16:8  Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines, et igni :
Reve VulgClem 16:9  et æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pœnitentiam ut darent illi gloriam.
Reve VulgClem 16:10  Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ : et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore :
Reve VulgClem 16:11  et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis.
Reve VulgClem 16:12  Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten : et siccavit aquam ejus, ut præpararetur via regibus ab ortu solis.
Reve VulgClem 16:13  Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos in modum ranarum.
Reve VulgClem 16:14  Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei.
Reve VulgClem 16:15  Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.
Reve VulgClem 16:16  Et congregabit illos in locum qui vocatur hebraice Armagedon.
Reve VulgClem 16:17  Et septimus angelus effudit phialam suam in aërem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens : Factum est.
Reve VulgClem 16:18  Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram : talis terræmotus, sic magnus.
Reve VulgClem 16:19  Et facta est civitas magna in tres partes : et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis iræ ejus.
Reve VulgClem 16:20  Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.
Reve VulgClem 16:21  Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines : et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis : quoniam magna facta est vehementer.