REVELATION OF JOHN
Chapter 19
Reve | VulgCont | 19:1 | Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium: Alleluia: Laus, et gloria, et virtus Deo nostro est: | |
Reve | VulgCont | 19:2 | quia vera, et iusta iudicia sunt eius, qui iudicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius. | |
Reve | VulgCont | 19:4 | Et ceciderunt seniores vigintiquattuor, et quattuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: Alleluia. | |
Reve | VulgCont | 19:5 | Ex vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi eius: et qui timetis eum pusilli, et magni. | |
Reve | VulgCont | 19:6 | Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluia: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens. | |
Reve | VulgCont | 19:7 | Gaudeamus, et exultemus: et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor eius præparavit se. | |
Reve | VulgCont | 19:8 | Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti, et candido. Byssinum enim iustificationes sunt Sanctorum. | |
Reve | VulgCont | 19:9 | Et dixit mihi: Scribe: Beati, qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt: et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt. | |
Reve | VulgCont | 19:10 | Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiæ. | |
Reve | VulgCont | 19:11 | Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum iustitia iudicat, et pugnat. | |
Reve | VulgCont | 19:12 | Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse. | |
Reve | VulgCont | 19:14 | Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo, et mundo. | |
Reve | VulgCont | 19:15 | Et de ore eius procedit gladius ex utraque parte acutus: ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis. | |
Reve | VulgCont | 19:16 | Et habet in vestimento, et in fœmore suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium. | |
Reve | VulgCont | 19:17 | Et vidi unum Angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli: Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei: | |
Reve | VulgCont | 19:18 | ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum, et magnorum. | |
Reve | VulgCont | 19:19 | Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu eius. | |
Reve | VulgCont | 19:20 | Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem eius. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: | |