Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SONG OF SOLOMON
1 2 3 4 5 6 7 8
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Song Vulgate 6:1  dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
Song Vulgate 6:2  ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia
Song Vulgate 6:3  pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
Song Vulgate 6:4  averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
Song Vulgate 6:5  dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
Song Vulgate 6:6  sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
Song Vulgate 6:7  sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus
Song Vulgate 6:8  una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
Song Vulgate 6:9  quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
Song Vulgate 6:10  descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
Song Vulgate 6:11  nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab
Song Vulgate 6:12  revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te