SONG OF SOLOMON
Chapter 8
Song | VulgSist | 8:1 | Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te, et iam me nemo despiciat? | |
Song | VulgSist | 8:2 | Apprehendam te, et ducam in domum matris meae: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. | |
Song | VulgSist | 8:4 | Adiuro vos filiae Ierusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit. | |
Song | VulgSist | 8:5 | Quae est ista, quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te: ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. | |
Song | VulgSist | 8:6 | Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio. dura sicut infernus aemulatio, lampades eius lampades ignis atque flammarum. | |
Song | VulgSist | 8:7 | Aquae multae non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam: si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. | |
Song | VulgSist | 8:8 | Soror nostra parva, et ubera non habet. quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est? | |
Song | VulgSist | 8:9 | Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea: si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. | |
Song | VulgSist | 8:10 | Ego murus: et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. | |
Song | VulgSist | 8:11 | Vinea fuit pacifico in ea, quae habet populos: tradidit eam custodibus, vir affert pro fructu eius mille argenteos. | |
Song | VulgSist | 8:12 | Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius. | |