TITUS
Chapter 1
Titu | Vulgate | 1:1 | Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est | |
Titu | Vulgate | 1:3 | manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei | |
Titu | Vulgate | 1:4 | Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro | |
Titu | Vulgate | 1:5 | huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui | |
Titu | Vulgate | 1:6 | si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos | |
Titu | Vulgate | 1:7 | oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum | |
Titu | Vulgate | 1:9 | amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere | |
Titu | Vulgate | 1:10 | sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt | |
Titu | Vulgate | 1:11 | quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia | |
Titu | Vulgate | 1:12 | dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri | |
Titu | Vulgate | 1:15 | omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia | |