Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ZEPHANIAH
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Zeph VulgSist 3:2  Non audivit vocem, et non suscepit disciplinam: in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit.
Zeph VulgSist 3:3  Principes eius in medio eius quasi leones rugientes: iudices eius lupi vespere, non relinquebant in mane.
Zeph VulgSist 3:4  Prophetae eius vesani, viri infideles: sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem.
Zeph VulgSist 3:5  Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem: mane mane iudicium suum dabit in lucem, et non abscondetur: nescivit autem iniquus confusionem.
Zeph VulgSist 3:6  Disperdidi Gentes, et dissipati sunt anguli earum: desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat: desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore.
Zeph VulgSist 3:7  Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam: et non peribit habitaculum eius propter omnia, in quibus visitavi eam: verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
Zeph VulgSist 3:8  Quapropter expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum, quia iudicium meum ut congregem Gentes, et colligam regna: et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei: in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.
Zeph VulgSist 3:9  Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.
Zeph VulgSist 3:10  Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
Zeph VulgSist 3:11  In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus praevaricata es in me: quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae, et non adiicies exaltari amplius in monte sancto meo.
Zeph VulgSist 3:12  Et derelinquam in medio tui populum pauperem, et egenum: et sperabunt in nomine Domini.
Zeph VulgSist 3:13  Reliquiae Israel non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa: quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat.
Zeph VulgSist 3:14  Lauda filia Sion: iubila Israel: laetare, et exulta in omni corde filia Ierusalem.
Zeph VulgSist 3:15  Abstulit Dominus iudicium tuum, avertit inimicos tuos: rex Israel Dominus in medio tui, non timebis malum ultra.
Zeph VulgSist 3:16  In die illa dicetur Ierusalem: Noli timere: Sion, non dissolvantur manus tuae.
Zeph VulgSist 3:17  Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in laetitia, silebit in dilectione tua, exultabit super te in laude.
Zeph VulgSist 3:18  Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant: ut non ultra habeas super eis opprobrium.
Zeph VulgSist 3:19  Ecce ego interficiam omnes, qui afflixerunt te in tempore illo: et salvabo claudicantem: et eam, quae eiecta fuerat congregabo: et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum.
Zeph VulgSist 3:20  In tempore illo, quo adducam vos: et in tempore, quo congregabo vos: dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terrae, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus.