COLOSSIANS
Chapter 4
Colo | VulgHetz | 4:1 | Domini, quod iustum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo. | |
Colo | VulgHetz | 4:3 | orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum) | |
Colo | VulgHetz | 4:6 | Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. | |
Colo | VulgHetz | 4:7 | Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino: | |
Colo | VulgHetz | 4:8 | quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat, quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra, | |
Colo | VulgHetz | 4:9 | cum Onesimo charissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis. | |
Colo | VulgHetz | 4:10 | Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum: | |
Colo | VulgHetz | 4:11 | et Iesus, qui dicitur Iustus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adiutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. | |
Colo | VulgHetz | 4:12 | Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper solicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. | |
Colo | VulgHetz | 4:13 | Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis, qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli. | |
Colo | VulgHetz | 4:15 | Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo eius est, Ecclesiam. | |
Colo | VulgHetz | 4:16 | Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur: et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis. | |
Colo | VulgHetz | 4:17 | Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. | |