Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
COLOSSIANS
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Colo VulgHetz 1:1  Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater:
Colo VulgHetz 1:2  eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Iesu.
Colo VulgHetz 1:3  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes:
Colo VulgHetz 1:4  audientes fidem vestram in Christo Iesu, et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes
Colo VulgHetz 1:5  propter spem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii:
Colo VulgHetz 1:6  quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
Colo VulgHetz 1:7  sicut didicistis ab Epaphra charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu,
Colo VulgHetz 1:8  qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu:
Colo VulgHetz 1:9  ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius, in omni sapientia et intellectu spiritali:
Colo VulgHetz 1:10  ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei:
Colo VulgHetz 1:11  in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia, et longanimitate cum gaudio
Colo VulgHetz 1:12  gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine:
Colo VulgHetz 1:13  qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,
Colo VulgHetz 1:14  in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum:
Colo VulgHetz 1:15  qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ:
Colo VulgHetz 1:16  quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum, et in ipso creata sunt:
Colo VulgHetz 1:17  et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
Colo VulgHetz 1:18  Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens.
Colo VulgHetz 1:19  quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare:
Colo VulgHetz 1:20  et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
Colo VulgHetz 1:21  Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis:
Colo VulgHetz 1:22  nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso:
Colo VulgHetz 1:23  si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cuius factus sum ego Paulus minister.
Colo VulgHetz 1:24  Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea, quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia:
Colo VulgHetz 1:25  cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei:
Colo VulgHetz 1:26  mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,
Colo VulgHetz 1:27  quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti huius in Gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,
Colo VulgHetz 1:28  quem nos annunciamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu.
Colo VulgHetz 1:29  in quo et laboro, certando secundum operationem eius, quam operatur in me in virtute.