Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
COLOSSIANS
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Colo VulgHetz 3:1  Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens:
Colo VulgHetz 3:3  Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
Colo VulgHetz 3:4  Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
Colo VulgHetz 3:5  Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus:
Colo VulgHetz 3:6  propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis:
Colo VulgHetz 3:7  in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveritis in illis.
Colo VulgHetz 3:8  Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
Colo VulgHetz 3:9  Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
Colo VulgHetz 3:10  et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit illum.
Colo VulgHetz 3:11  ubi non est Gentilis, et Iudæus, circumcisio, et præputium, Barbarus, et Scytha, servus, et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.
Colo VulgHetz 3:12  Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:
Colo VulgHetz 3:13  supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
Colo VulgHetz 3:14  Super omnia autem hæc, charitatem habete, quod est vinculum perfectionis:
Colo VulgHetz 3:15  et pax Christi exultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote.
Colo VulgHetz 3:16  Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
Colo VulgHetz 3:17  Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
Colo VulgHetz 3:18  Mulieres subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
Colo VulgHetz 3:19  Viri diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
Colo VulgHetz 3:20  Filii obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino.
Colo VulgHetz 3:21  Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
Colo VulgHetz 3:22  Servi obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
Colo VulgHetz 3:23  Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus:
Colo VulgHetz 3:24  scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite.
Colo VulgHetz 3:25  qui enim iniuriam facit, recipiet id, quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.