Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
COLOSSIANS
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Colo VulgCont 4:1  Domini, quod iustum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.
Colo VulgCont 4:2  Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione:
Colo VulgCont 4:3  orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum)
Colo VulgCont 4:5  In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes.
Colo VulgCont 4:6  Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
Colo VulgCont 4:7  Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino:
Colo VulgCont 4:8  quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat, quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra,
Colo VulgCont 4:9  cum Onesimo charissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis.
Colo VulgCont 4:10  Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum:
Colo VulgCont 4:11  et Iesus, qui dicitur Iustus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adiutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.
Colo VulgCont 4:12  Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper solicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.
Colo VulgCont 4:13  Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis, qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli.
Colo VulgCont 4:15  Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo eius est, ecclesiam.
Colo VulgCont 4:16  Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur: et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis.
Colo VulgCont 4:17  Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.
Colo VulgCont 4:18  Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.