COLOSSIANS
Chapter 1
Colo | VulgCont | 1:3 | Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes: | |
Colo | VulgCont | 1:4 | audientes fidem vestram in Christo Iesu, et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes | |
Colo | VulgCont | 1:5 | propter spem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in Verbo veritatis Evangelii: | |
Colo | VulgCont | 1:6 | quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, | |
Colo | VulgCont | 1:7 | sicut didicistis ab Epaphra charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu, | |
Colo | VulgCont | 1:9 | ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius, in omni sapientia et intellectu spiritali: | |
Colo | VulgCont | 1:10 | ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei: | |
Colo | VulgCont | 1:11 | in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia, et longanimitate cum gaudio | |
Colo | VulgCont | 1:12 | gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: | |
Colo | VulgCont | 1:13 | qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ, | |
Colo | VulgCont | 1:16 | quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum, et in ipso creata sunt: | |
Colo | VulgCont | 1:18 | Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens. | |
Colo | VulgCont | 1:20 | et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. | |
Colo | VulgCont | 1:22 | nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso: | |
Colo | VulgCont | 1:23 | si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cuius factus sum ego Paulus minister. | |
Colo | VulgCont | 1:24 | Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea, quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia: | |
Colo | VulgCont | 1:25 | cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam Verbum Dei: | |
Colo | VulgCont | 1:26 | mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius, | |
Colo | VulgCont | 1:27 | quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti huius in Gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ, | |
Colo | VulgCont | 1:28 | quem nos annunciamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu. | |