Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
COLOSSIANS
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Colo VulgCont 2:1  Volo enim vos scire qualem solicitudinem habeam pro vobis, et pro iis, qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne:
Colo VulgCont 2:2  ut consolentur corda ipsorum, instructi in charitate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Iesu:
Colo VulgCont 2:3  in quo sunt omnes thesauri sapientiæ, et scientiæ absconditi.
Colo VulgCont 2:4  Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
Colo VulgCont 2:5  Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum eius, quæ in Christo est, fidei vestræ.
Colo VulgCont 2:6  Sicut ergo accepistis Iesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
Colo VulgCont 2:7  radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione:
Colo VulgCont 2:8  Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:
Colo VulgCont 2:9  quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter:
Colo VulgCont 2:10  et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus, et potestatis:
Colo VulgCont 2:11  in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi:
Colo VulgCont 2:12  consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.
Colo VulgCont 2:13  Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta:
Colo VulgCont 2:14  delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci:
Colo VulgCont 2:15  et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
Colo VulgCont 2:16  Nemo ergo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut Sabbatorum:
Colo VulgCont 2:18  Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione Angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ,
Colo VulgCont 2:19  et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et coniunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.
Colo VulgCont 2:20  Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis?
Colo VulgCont 2:21  Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis:
Colo VulgCont 2:22  quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta, et doctrinas hominum:
Colo VulgCont 2:23  quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.