Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ECCLESIASTES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
Prev Up Next
Chapter 5
Eccl VulgHetz 5:1  Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui.
Eccl VulgHetz 5:2  Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
Eccl VulgHetz 5:3  Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio. sed quodcumque voveris, redde:
Eccl VulgHetz 5:4  multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
Eccl VulgHetz 5:5  Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam: neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos, dissipet cuncta opera manuum tuarum.
Eccl VulgHetz 5:6  Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri: tu vero Deum time.
Eccl VulgHetz 5:7  Si videris calumnias egenorum, et violenta iudicia, et subverti iustitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii,
Eccl VulgHetz 5:8  et insuper universæ terræ rex imperat servienti.
Eccl VulgHetz 5:9  Avarus non implebitur pecunia: et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis: et hoc ergo vanitas.
Eccl VulgHetz 5:10  Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?
Eccl VulgHetz 5:11  Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat: saturitas autem divitis non sinit eum dormire.
Eccl VulgHetz 5:12  Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui.
Eccl VulgHetz 5:13  Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium, qui in summa egestate erit.
Eccl VulgHetz 5:14  Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
Eccl VulgHetz 5:15  Miserabilis prorsus infirmitas: quo modo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
Eccl VulgHetz 5:16  Cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.
Eccl VulgHetz 5:17  Hoc itaque visum est mihi bonum ut comedat quis, et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole numero dierum vitæ suæ, quos dedit ei Deus, et hæc est pars illius.
Eccl VulgHetz 5:18  Et omni homini, cui dedit Deus divitias, atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei.
Eccl VulgHetz 5:19  Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor eius.