GALATIANS
Chapter 6
Gala | VulgSist | 6:1 | Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris. | |
Gala | VulgSist | 6:4 | Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. | |
Gala | VulgSist | 6:6 | Communicet autem is, qui catechizatur verbo, ei, qui se catechizat, in omnibus bonis. | |
Gala | VulgSist | 6:8 | Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. | |
Gala | VulgSist | 6:10 | Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. | |
Gala | VulgSist | 6:12 | Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. | |
Gala | VulgSist | 6:13 | Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. | |
Gala | VulgSist | 6:14 | Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. | |
Gala | VulgSist | 6:15 | In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. | |
Gala | VulgSist | 6:16 | Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei. | |
Gala | VulgSist | 6:17 | De cetero nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. | |