Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GALATIANS
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Gala VulgSist 4:1  Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:
Gala VulgSist 4:2  sed sub tutoribus, et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre:
Gala VulgSist 4:3  ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
Gala VulgSist 4:4  At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
Gala VulgSist 4:5  ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
Gala VulgSist 4:6  Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum filii Dei sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater.
Gala VulgSist 4:7  Itaque iam non est servus, sed filius: Quod si filius: et heres per Deum.
Gala VulgSist 4:8  Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
Gala VulgSist 4:9  Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma, et egena elementa, quibus denuo servire vultis?
Gala VulgSist 4:10  Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
Gala VulgSist 4:12  Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres obsecro vos. Nihil me laesistis.
Gala VulgSist 4:13  Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iampridem: et tentationem vestram in carne mea
Gala VulgSist 4:14  non sprevistis, neque respuistis: sed sicut Angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum.
Gala VulgSist 4:15  Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
Gala VulgSist 4:16  Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?
Gala VulgSist 4:17  Aemulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini.
Gala VulgSist 4:18  Bonum autem aemulamini in bono semper: et non tantum cum praesens sum apud vos.
Gala VulgSist 4:19  Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.
Gala VulgSist 4:20  Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.
Gala VulgSist 4:21  Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?
Gala VulgSist 4:22  Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera.
Gala VulgSist 4:23  Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem:
Gala VulgSist 4:24  quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans: quae est Agar:
Gala VulgSist 4:25  Sina enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei, quae nunc est Ierusalem, et servit cum filiis suis.
Gala VulgSist 4:26  Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra.
Gala VulgSist 4:27  Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris: erumpe, et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae, magis quam eius, quae habet virum.
Gala VulgSist 4:28  Nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus.
Gala VulgSist 4:29  Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc.
Gala VulgSist 4:30  Sed quid dicit Scriptura? Eiice ancillam, et filium eius: non heres erit filius ancillae cum filio liberae.
Gala VulgSist 4:31  Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate Christus nos liberavit.