Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GALATIANS
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Gala VulgSist 3:1  O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est, in vobis crucifixus?
Gala VulgSist 3:2  Hoc solum a vobis volo discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei?
Gala VulgSist 3:3  Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini?
Gala VulgSist 3:4  Tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa.
Gala VulgSist 3:5  Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei?
Gala VulgSist 3:6  Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad iustitiam.
Gala VulgSist 3:7  Cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahae.
Gala VulgSist 3:8  Providens autem Scriptura quia ex fide iustificat Gentes Deus, praenunciavit Abrahae: Quia benedicentur in te omnes Gentes.
Gala VulgSist 3:9  Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
Gala VulgSist 3:10  Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in Libro legis ut faciat ea.
Gala VulgSist 3:11  Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum, manifestum est quia iustus ex fide vivit.
Gala VulgSist 3:12  Lex autem non est ex fide, sed, Qui fecerit ea homo, vivet in illis.
Gala VulgSist 3:13  Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno:
Gala VulgSist 3:14  ut in Gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
Gala VulgSist 3:15  Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.
Gala VulgSist 3:16  Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.
Gala VulgSist 3:17  Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quae post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
Gala VulgSist 3:18  Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus.
Gala VulgSist 3:19  Quid igitur lex? Propter transgressionem posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.
Gala VulgSist 3:20  Mediator autem unius non est: Deus autem unus est.
Gala VulgSist 3:21  Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia.
Gala VulgSist 3:22  Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.
Gala VulgSist 3:23  Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat.
Gala VulgSist 3:24  Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur.
Gala VulgSist 3:26  Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Iesu.
Gala VulgSist 3:27  Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
Gala VulgSist 3:28  Non est Iudaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu.
Gala VulgSist 3:29  Si autem vos Christi: ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem heredes.