GALATIANS
Chapter 3
Gala | VulgSist | 3:1 | O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est, in vobis crucifixus? | |
Gala | VulgSist | 3:2 | Hoc solum a vobis volo discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? | |
Gala | VulgSist | 3:5 | Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei? | |
Gala | VulgSist | 3:8 | Providens autem Scriptura quia ex fide iustificat Gentes Deus, praenunciavit Abrahae: Quia benedicentur in te omnes Gentes. | |
Gala | VulgSist | 3:10 | Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in Libro legis ut faciat ea. | |
Gala | VulgSist | 3:11 | Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum, manifestum est quia iustus ex fide vivit. | |
Gala | VulgSist | 3:13 | Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: | |
Gala | VulgSist | 3:14 | ut in Gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. | |
Gala | VulgSist | 3:15 | Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. | |
Gala | VulgSist | 3:16 | Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. | |
Gala | VulgSist | 3:17 | Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quae post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. | |
Gala | VulgSist | 3:18 | Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. | |
Gala | VulgSist | 3:19 | Quid igitur lex? Propter transgressionem posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. | |
Gala | VulgSist | 3:21 | Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. | |
Gala | VulgSist | 3:22 | Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. | |
Gala | VulgSist | 3:23 | Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. | |
Gala | VulgSist | 3:28 | Non est Iudaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. | |