HOSEA
Chapter 5
Hose | VulgCont | 5:1 | Audite hoc sacerdotes, et attendite domus Israel, et domus regis auscultate: quia vobis iudicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor. | |
Hose | VulgCont | 5:3 | Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel. | |
Hose | VulgCont | 5:4 | Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum: quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. | |
Hose | VulgCont | 5:5 | Et respondebit arrogantia Israel in facie eius: et Israel, et Ephraim ruent in iniquitate sua, ruet etiam Iudas cum eis. | |
Hose | VulgCont | 5:6 | In gregibus suis, et in armentis suis vadent ad quærendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis. | |
Hose | VulgCont | 5:7 | In Dominum prævaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc devorabit eos mensis cum partibus suis. | |
Hose | VulgCont | 5:8 | Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama: ululate in Bethaven, post tergum tuum Beniamin. | |
Hose | VulgCont | 5:9 | Ephraim in desolatione erit in die correptionis: in tribubus Israel ostendi fidem. | |
Hose | VulgCont | 5:10 | Facti sunt principes Iuda quasi assumentes terminum: super eos effundam quasi aquam iram meam. | |
Hose | VulgCont | 5:13 | Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda vinculum suum: et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem Ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum. | |
Hose | VulgCont | 5:14 | Quoniam ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Iuda: ego, ego capiam, et vadam: tollam, et non est qui eruat. | |