Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 18
I Ch VulgCont 18:1  Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth, et filias eius de manu Philisthiim,
I Ch VulgCont 18:2  percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera.
I Ch VulgCont 18:3  Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
I Ch VulgCont 18:4  Cepit ergo David mille quadrigas eius, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.
I Ch VulgCont 18:5  Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer regi Soba: sed et huius percussit David vigintiduo millia virorum.
I Ch VulgCont 18:6  Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quæ perrexerat.
I Ch VulgCont 18:7  Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Ierusalem.
I Ch VulgCont 18:8  Necnon de Thebath, et Chun urbibus Adarezer æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea.
I Ch VulgCont 18:9  Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba,
I Ch VulgCont 18:10  misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset, et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer.
I Ch VulgCont 18:11  Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.
I Ch VulgCont 18:12  Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in Valle Salinarum, decem et octo millia:
I Ch VulgCont 18:13  et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David: salvavitque Dominus David in cunctis, ad quæ perrexerat.
I Ch VulgCont 18:14  Regnavit ergo David super universum Israel, et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo.
I Ch VulgCont 18:15  Porro Ioab filius Sarviæ erat super exercitum, et Iosaphat filius Ahilud a commentariis.
I Ch VulgCont 18:16  Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech, filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba.
I Ch VulgCont 18:17  Banaias quoque filius Ioiadæ super legiones Cerethi, et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.