I CORINTHIANS
Chapter 2
I Co | Vulgate | 2:1 | et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi | |
I Co | Vulgate | 2:2 | non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum | |
I Co | Vulgate | 2:4 | et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis | |
I Co | Vulgate | 2:6 | sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur | |
I Co | Vulgate | 2:7 | sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram | |
I Co | Vulgate | 2:8 | quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent | |
I Co | Vulgate | 2:9 | sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum | |
I Co | Vulgate | 2:10 | nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei | |
I Co | Vulgate | 2:11 | quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei | |
I Co | Vulgate | 2:12 | nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis | |
I Co | Vulgate | 2:13 | quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes | |
I Co | Vulgate | 2:14 | animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur | |