I JOHN
Chapter 5
I Jo | VulgHetz | 5:1 | Omnis, qui credit, quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis, qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. | |
I Jo | VulgHetz | 5:2 | In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata eius faciamus. | |
I Jo | VulgHetz | 5:3 | Hæc est enim charitas Dei, ut mandata eius custodiamus: et mandata eius gravia non sunt. | |
I Jo | VulgHetz | 5:4 | Quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. | |
I Jo | VulgHetz | 5:6 | hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et spiritus est, qui testificatur, quoniam Christus est veritas. | |
I Jo | VulgHetz | 5:7 | Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus sanctus: et hi tres unum sunt. | |
I Jo | VulgHetz | 5:8 | Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. | |
I Jo | VulgHetz | 5:9 | Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod maius est, quoniam testificatus est de Filio suo. | |
I Jo | VulgHetz | 5:10 | Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. | |
I Jo | VulgHetz | 5:11 | Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus. Et hæc vita in Filio eius est. | |
I Jo | VulgHetz | 5:13 | Hæc scribo vobis: ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. | |
I Jo | VulgHetz | 5:14 | Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: Quia quodcumque petierimus: secundum voluntatem eius, audit nos. | |
I Jo | VulgHetz | 5:15 | Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. | |
I Jo | VulgHetz | 5:16 | Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. | |
I Jo | VulgHetz | 5:18 | Scimus quia omnis, qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. | |
I Jo | VulgHetz | 5:20 | Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio eius. Hic est verus Deus, et vita æterna. | |