Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I PETER
1 2 3 4 5
Prev Up Next
Chapter 3
I Pe Vulgate 3:1  similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant
I Pe Vulgate 3:2  considerantes in timore castam conversationem vestram
I Pe Vulgate 3:3  quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus
I Pe Vulgate 3:4  sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples
I Pe Vulgate 3:5  sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris
I Pe Vulgate 3:6  sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem
I Pe Vulgate 3:7  viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae
I Pe Vulgate 3:8  in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles
I Pe Vulgate 3:9  non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis
I Pe Vulgate 3:10  qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum
I Pe Vulgate 3:11  declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam
I Pe Vulgate 3:12  quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala
I Pe Vulgate 3:13  et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis
I Pe Vulgate 3:14  sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini
I Pe Vulgate 3:15  Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe
I Pe Vulgate 3:16  sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem
I Pe Vulgate 3:17  melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes
I Pe Vulgate 3:18  quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu
I Pe Vulgate 3:19  in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit
I Pe Vulgate 3:20  qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam
I Pe Vulgate 3:21  quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi
I Pe Vulgate 3:22  qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus