II CHRONICLES
Chapter 21
II C | VulgSist | 21:1 | Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David: regnavitque Ioram filius eius pro eo. | |
II C | VulgSist | 21:2 | Qui habuit fratres filios Iosaphat, Azariam, et Iahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michael, et Saphatiam. omnes hi, filii Iosaphat regis Iuda. | |
II C | VulgSist | 21:3 | Deditque eis pater suus multa munera argenti, et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Iuda: regnum autem tradidit Ioram, eo quod esset primogenitus. | |
II C | VulgSist | 21:4 | Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui: cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israel. | |
II C | VulgSist | 21:5 | Trigintaduorum annorum erat Ioram cum regnare coepisset: et octo annis regnavit in Ierusalem. | |
II C | VulgSist | 21:6 | Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab: filia quippe Achab erat uxor eius, et fecit malum in conspectu Domini. | |
II C | VulgSist | 21:7 | Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo: et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis eius omni tempore. | |
II C | VulgSist | 21:8 | In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et constituit sibi regem. | |
II C | VulgSist | 21:9 | Cumque transisset Ioram cum principibus suis, et cuncto equitatu, qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom qui se circumdederat, et omnes duces equitatus eius. | |
II C | VulgSist | 21:10 | Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Iuda usque ad hanc diem: eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum: | |
II C | VulgSist | 21:11 | insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda, et fornicari fecit habitatores Ierusalem, et praevaricari Iudam. | |
II C | VulgSist | 21:12 | Allatae sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in via Iosaphat patris tui, et in viis Asa regis Iuda, | |
II C | VulgSist | 21:13 | sed incessisti per iter regum Israel, et fornicari fecisti Iudam, et habitatores Ierusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui, meliores te occidisti: | |
II C | VulgSist | 21:14 | ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua. | |
II C | VulgSist | 21:15 | tu autem aegrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies. | |
II C | VulgSist | 21:16 | Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum, et Arabum, qui confines sunt Aethiopibus. | |
II C | VulgSist | 21:17 | et ascenderunt in Terram Iuda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam, quae inventa est in domo regis, insuper et filios eius, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Ioachaz, qui minimus natu erat. | |
II C | VulgSist | 21:19 | Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus: et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis, exequias, sicut fecerat maioribus eius. | |