Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Prev Up Next
Chapter 23
II C VulgSist 23:1  Anno autem septimo confortatus Ioiada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Ieroham, et Ismahel filium Iohanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiae, et Elisaphat filium Zechri: et iniit cum eis foedus.
II C VulgSist 23:2  Qui circumeuntes Iudam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Iuda, et principes familiarum Israel, veneruntque in Ierusalem.
II C VulgSist 23:3  Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege: dixitque ad eos Ioiada: Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David.
II C VulgSist 23:5  Tertia pars vestrum qui veniunt ad Sabbatum, Sacerdotum, et Levitarum, et ianitorum erit in portis: tertia vero pars ad domum regis: et tertia ad portam, quae appellatur Fundamenti: omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.
II C VulgSist 23:6  Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi Sacerdotes, et qui ministrant de Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt: et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
II C VulgSist 23:7  Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua: (et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur) sintque cum rege et intrante et egrediente.
II C VulgSist 23:8  Fecerunt ergo Levitae, et universus Iuda iuxta omnia, quae praeceperat Ioiada pontifex: et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum, et egressi erant. siquidem Ioiada pontifex non dimiserat abire turmas, quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
II C VulgSist 23:9  Deditque Ioiada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini.
II C VulgSist 23:10  Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari, et templo, per circuitum regis.
II C VulgSist 23:11  Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema, et testimonium, dederuntque in manu eius tenendam legem, et constituerunt eum regem: unxit quoque illum Ioiada pontifex, et filii eius: imprecatique sunt ei, atque dixerunt: Vivat rex.
II C VulgSist 23:12  Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.
II C VulgSist 23:13  Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terrae gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait: Insidiae, insidiae.
II C VulgSist 23:14  Egressus autem Ioiada pontifex ad centuriones, et principes exercitus, dixit eis: Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Praecepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini.
II C VulgSist 23:15  Et imposuerunt cervicibus eius manus: cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.
II C VulgSist 23:16  Pepigit autem Ioiada foedus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini.
II C VulgSist 23:17  Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam: et altaria ac simulacra illius confregerunt: Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
II C VulgSist 23:18  Constituit autem Ioiada praepositos in domo Domini, sub manibus Sacerdotum, et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini: ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, iuxta dispositionem David.
II C VulgSist 23:19  Constituit quoque ianitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re.
II C VulgSist 23:20  Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros ac principes populi, et omne vulgus terrae, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium portae superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali.
II C VulgSist 23:21  Laetatusque est omnis populus terrae, et urbs quievit: porro Athalia interfecta est gladio.