Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
II C VulgHetz 5:1  Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis.
II C VulgHetz 5:2  Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes:
II C VulgHetz 5:4  Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.
II C VulgHetz 5:5  Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus spiritus.
II C VulgHetz 5:6  Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino:
II C VulgHetz 5:8  audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.
II C VulgHetz 5:9  Et ideo contendimus sive absentes, sive præsentes placere illi.
II C VulgHetz 5:10  Omnes enim non manifestari oportet ante Tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
II C VulgHetz 5:11  Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
II C VulgHetz 5:12  Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur, et non in corde.
II C VulgHetz 5:13  Sive enim mente excedimus, Deo: sive sobrii sumus, vobis.
II C VulgHetz 5:14  Charitas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt:
II C VulgHetz 5:15  et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
II C VulgHetz 5:16  Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum: sed nunc iam non novimus.
II C VulgHetz 5:17  Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.
II C VulgHetz 5:18  Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis.
II C VulgHetz 5:19  quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.
II C VulgHetz 5:20  Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
II C VulgHetz 5:21  Eum, qui non noverat peccatum. pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.