Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 21
II K VulgClem 21:1  Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Haphsiba.
II K VulgClem 21:2  Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël.
II K VulgClem 21:3  Conversusque est, et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus : et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.
II K VulgClem 21:4  Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus : In Jerusalem ponam nomen meum.
II K VulgClem 21:5  Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini.
II K VulgClem 21:6  Et traduxit filium suum per ignem : et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.
II K VulgClem 21:7  Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus : In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.
II K VulgClem 21:8  Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum : si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses.
II K VulgClem 21:9  Illi vero non audierunt : sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël.
II K VulgClem 21:10  Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens :
II K VulgClem 21:11  Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis :
II K VulgClem 21:12  propterea hæc dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambæ aures ejus.
II K VulgClem 21:13  Et extendam super Jerusalem funiculum Samariæ, et pondus domus Achab : et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulæ : et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus.
II K VulgClem 21:14  Dimittam vero reliquias hæreditatis meæ, et tradam eas in manus inimicorum ejus, eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis :
II K VulgClem 21:15  eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto usque ad hanc diem.
II K VulgClem 21:16  Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os : absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino.
II K VulgClem 21:17  Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quæ fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
II K VulgClem 21:18  Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suæ, in horto Oza : et regnavit Amon filius ejus pro eo.
II K VulgClem 21:19  Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset : duobus quoque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba.
II K VulgClem 21:20  Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus.
II K VulgClem 21:21  Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus, servivitque immunditiis quibus servierat pater ejus, et adoravit eas :
II K VulgClem 21:22  et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini.
II K VulgClem 21:23  Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua.
II K VulgClem 21:24  Percussit autem populus terræ omnes qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo.
II K VulgClem 21:25  Reliqua autem sermonum Amon quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
II K VulgClem 21:26  Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza : et regnavit Josias filius ejus pro eo.