Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II KINGS
Prev Up Next
Chapter 8
II K VulgCont 8:1  Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis.
II K VulgCont 8:2  Quæ surrexit, et fecit iuxta verbum hominis Dei: et vadens cum domo sua, peregrinata est in Terra Philisthiim diebus multis.
II K VulgCont 8:3  Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de Terra Philisthiim: et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis.
II K VulgCont 8:4  Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra mihi omnia magnalia quæ fecit Eliseus.
II K VulgCont 8:5  Cumque ille narraret regi quo modo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi: Domine mi rex, hæc est mulier, et hic est filius eius, quem suscitavit Eliseus.
II K VulgCont 8:6  Et interrogavit rex mulierem: quæ narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia quæ sua sunt, et universos reditus agrorum a die, qua reliquit terram usque ad præsens.
II K VulgCont 8:7  Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriæ ægrotabat: nunciaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc.
II K VulgCont 8:8  Et ait rex ad Hazael: Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac?
II K VulgCont 8:9  Ivit igitur Hazael in occursum eius, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac?
II K VulgCont 8:10  Dixitque ei Eliseus: Vade, dic ei: Sanaberis: porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur.
II K VulgCont 8:11  Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus: flevitque vir Dei.
II K VulgCont 8:12  Cui Hazael ait: Quare dominus meus flet? At ille dixit: Quia scio quæ facturus sis filiis Israel mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et iuvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et prægnantes divides.
II K VulgCont 8:13  Dixitque Hazael: Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Eliseus: Ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore.
II K VulgCont 8:14  Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: Quid dixit tibi Eliseus? At ille respondit: Dixit mihi: Recipies sanitatem.
II K VulgCont 8:15  Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem eius: quo mortuo, regnavit Hazael pro eo.
II K VulgCont 8:16  Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel, et Iosaphat regis Iuda, regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda.
II K VulgCont 8:17  Triginta duorum annorum erat cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Ierusalem.
II K VulgCont 8:18  Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab: filia enim Achab erat uxor eius: et fecit quod malum est in conspectu Domini.
II K VulgCont 8:19  Noluit autem Dominus disperdere Iudam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis eius cunctis diebus.
II K VulgCont 8:20  In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem.
II K VulgCont 8:21  Venitque Ioram Seira, et omnes currus cum eo: et surrexit nocte, percussitque Idumæos, qui eum circumdederant, et principes curruum, populus autem fugit in tabernacula sua.
II K VulgCont 8:22  Recessit ergo Edom ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.
II K VulgCont 8:23  Reliqua autem sermonum Ioram, et universa, quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda?
II K VulgCont 8:24  Et dormivit Ioram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in Civitate David, et regnavit Ochozias filius eius pro eo.
II K VulgCont 8:25  Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudæ.
II K VulgCont 8:26  Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel.
II K VulgCont 8:27  Et ambulavit in viis domus Achab: et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit.
II K VulgCont 8:28  Abiit quoque cum Ioram filio Achab, ad præliandum contra Hazael regem Syriæ in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Ioram:
II K VulgCont 8:29  qui reversus est ut curaretur, in Iezrahel: quia vulneraverant eum Syri in Ramoth præliantem contra Hazael regem Syriæ. Porro Ochozias filius Ioram rex Iuda, descendit invisere Ioram filium Achab in Iezrahel, quia ægrotabat ibi.