Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next
Chapter 6
Isai VulgSist 6:1  In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum: et ea, quae sub ipso erant, replebant templum et plena erat domus a maiestate eius:
Isai VulgSist 6:2  Seraphim stabant super illud: sex alae uni, et sex alae alteri: duabus velabant faciem eius, et duabus velabant pedes eius, et duabus volabant.
Isai VulgSist 6:3  Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum, plena est omnis terra gloria eius.
Isai VulgSist 6:4  Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
Isai VulgSist 6:5  Et dixi: Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.
Isai VulgSist 6:6  Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari.
Isai VulgSist 6:7  Et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigi hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.
Isai VulgSist 6:8  Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me.
Isai VulgSist 6:9  Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere: videte visionem, et nolite cognoscere.
Isai VulgSist 6:10  Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava: et oculos eius claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.
Isai VulgSist 6:11  Et dixi: Usquequo Domine? et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
Isai VulgSist 6:12  Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae.
Isai VulgSist 6:13  Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus, quae expandit ramos suos: semen sanctum erit id, quod steterit in ea.