Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 17
Isai VulgSist 17:1  Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.
Isai VulgSist 17:2  Derelictae civitates Aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
Isai VulgSist 17:3  Et cessabit adiutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco: et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt: dicit Dominus exercituum.
Isai VulgSist 17:4  Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet.
Isai VulgSist 17:5  Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium eius spicas leget: et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim.
Isai VulgSist 17:6  Et relinquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio oleae duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius: dicit Dominus Deus Israel.
Isai VulgSist 17:7  In die illa inclinabitur homo ad Factorem suum, et oculi eius ad sanctum Israel respicient:
Isai VulgSist 17:8  et non inclinabitur ad altaria, quae fecerunt manus eius: et quae operati sunt digiti eius non respiciet, lucos et delubra.
Isai VulgSist 17:9  In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra, et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israel, et eris deserta.
Isai VulgSist 17:10  Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adiutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem infidelem, et germen alienum seminabis.
Isai VulgSist 17:11  In die plantationis tuae labrusca, et mane semen tuum florebit: ablata est messis in die hereditatis, et dolebit graviter.
Isai VulgSist 17:12  Vae multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis: et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.
Isai VulgSist 17:13  Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul: et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.
Isai VulgSist 17:14  In tempore vespere, et ecce turbatio: in matutino, et non subsistet. haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.