ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 7
Isai | VulgSist | 7:1 | Et factum est in diebus Achaz filii Ioathan, filii Oziae regis Iuda, ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel, in Ierusalem, ad praeliandum contra eam: et non potuerunt debellare eam. | |
Isai | VulgSist | 7:2 | Et nunciaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim, et commotum est cor eius, et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. | |
Isai | VulgSist | 7:3 | Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz tu, et qui derelictus est Iasub filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via Agri fullonis. | |
Isai | VulgSist | 7:4 | Et dices ad eum: Vide ut sileas: noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin regis Syriae, et filii Romeliae: | |
Isai | VulgSist | 7:5 | eo quod consilium inierit contra te Syria in malum Ephraim, et filius Romeliae, dicentes: | |
Isai | VulgSist | 7:6 | Ascendamus ad Iudam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio eius filium Tabeel. | |
Isai | VulgSist | 7:8 | sed caput Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin: et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus: | |
Isai | VulgSist | 7:9 | et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis. | |
Isai | VulgSist | 7:13 | Et dixit: Audite ergo domus David: Numquid parum vobis est, molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? | |
Isai | VulgSist | 7:14 | Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel. | |
Isai | VulgSist | 7:16 | Quia antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, derelinquetur terra, quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. | |
Isai | VulgSist | 7:17 | Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum. | |
Isai | VulgSist | 7:18 | Et erit in die illa: Sibilabit Dominus muscae, quae est in extremo fluminum Aegypti, et api, quae est in terra Assur, | |
Isai | VulgSist | 7:19 | et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus. | |
Isai | VulgSist | 7:20 | In die illa radet Dominus in novacula conducta in his, qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam. | |
Isai | VulgSist | 7:22 | et prae ubertate lactis comedet butyrum: butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae. | |
Isai | VulgSist | 7:23 | Et erit in die illa: Omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt. | |
Isai | VulgSist | 7:24 | Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim et spinae erunt in universa terra. | |