ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 34
Isai | VulgSist | 34:1 | Accedite Gentes, et audite, et populi attendite: audiat terra, et plenitudo eius, orbis, et omne germen eius. | |
Isai | VulgSist | 34:2 | Quia indignatio Domini super omnes Gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem. | |
Isai | VulgSist | 34:3 | Interfecti eorum proiicientur, et de cadaveribus eorum ascendet foetor: tabescent montes a sanguine eorum. | |
Isai | VulgSist | 34:4 | Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli: et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu. | |
Isai | VulgSist | 34:5 | Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus: ecce super Idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae ad iudicium. | |
Isai | VulgSist | 34:6 | Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum, et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in Terra Edom. | |
Isai | VulgSist | 34:7 | Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus: inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium: | |
Isai | VulgSist | 34:9 | Et convertentur torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur: et erit terra eius in picem ardentem. | |
Isai | VulgSist | 34:10 | Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus eius: a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam. | |
Isai | VulgSist | 34:11 | Et possidebunt illam onocrotalus, et ericius: ibix, et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem. | |
Isai | VulgSist | 34:12 | Nobiles eius non erunt ibi: regem potius invocabunt, et omnes principes eius erunt in nihilum. | |
Isai | VulgSist | 34:13 | Et orientur in domibus eius spinae, et urticae, et paliurus in munitionibus eius: et erit cubile draconum, et pascua struthionum. | |
Isai | VulgSist | 34:14 | Et occurrent daemonia onocentaurus, et pilosus clamabit alter ad alterum: ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem. | |
Isai | VulgSist | 34:15 | Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra eius: illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum. | |
Isai | VulgSist | 34:16 | Requirite diligenter in libro Domini, et legite: unum ex eis non defuit, alter alterum non quaesivit: quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus eius ipse congregavit ea. | |