ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 14
Isai | VulgSist | 14:1 | Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Iacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam: adiungetur advena ad eos, et adhaerebit domui Iacob. | |
Isai | VulgSist | 14:2 | Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum: et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subiicient exactores suos. | |
Isai | VulgSist | 14:3 | Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura, qua ante servisti: | |
Isai | VulgSist | 14:4 | sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor, quievit tributum? | |
Isai | VulgSist | 14:6 | caedentem populos in indignatione, plaga insanabili, subiicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. | |
Isai | VulgSist | 14:8 | abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos. | |
Isai | VulgSist | 14:9 | Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. | |
Isai | VulgSist | 14:10 | Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es. | |
Isai | VulgSist | 14:11 | Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. | |
Isai | VulgSist | 14:12 | Quomodo cecidisti de caelo lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? | |
Isai | VulgSist | 14:13 | qui dicebas in corde tuo: In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, | |
Isai | VulgSist | 14:16 | qui te viderint, ad te inclinentur, teque prospiciant: Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna, | |
Isai | VulgSist | 14:17 | qui posuit orbem desertum, et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem? | |
Isai | VulgSist | 14:19 | Tu autem proiectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. | |
Isai | VulgSist | 14:20 | Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura: tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen pessimorum. | |
Isai | VulgSist | 14:21 | Praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. | |
Isai | VulgSist | 14:22 | Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum: et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus. | |
Isai | VulgSist | 14:23 | Et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum. | |
Isai | VulgSist | 14:24 | Iuravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit: et quo modo mente tractavi, | |
Isai | VulgSist | 14:25 | sic eveniet: Ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum: et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab humero eorum tolletur. | |
Isai | VulgSist | 14:26 | Hoc consilium, quod cogitavi super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes. | |
Isai | VulgSist | 14:27 | Dominus enim exercituum decrevit: et quis poterit infirmare? et manus eius extenta: et quis avertet eam? | |
Isai | VulgSist | 14:29 | ne laetaris Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui: de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens volucrem. | |
Isai | VulgSist | 14:30 | Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent: et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam. | |
Isai | VulgSist | 14:31 | Ulula porta, clama civitas: prostrata est Philisthaea omnis: ab Aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen eius. | |