ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 28
Isai | VulgSist | 28:1 | Vae coronae superbiae, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriae exultationis eius, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino. | |
Isai | VulgSist | 28:2 | Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis: turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium, et emissarum super terram spatiosam. | |
Isai | VulgSist | 28:4 | Et erit flos decidens gloriae exultationis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni: quod cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud. | |
Isai | VulgSist | 28:5 | In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae, et sertum exultationis residuo populi sui: | |
Isai | VulgSist | 28:6 | et spiritus iudicii sedenti super iudicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam. | |
Isai | VulgSist | 28:7 | Verum hi quoque prae vino nescierunt, et prae ebrietate erraverunt: sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate, absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt iudicium. | |
Isai | VulgSist | 28:9 | Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. | |
Isai | VulgSist | 28:10 | Quia manda remanda, manda remanda, expecta reexpecta, expecta reexpecta, modicum ibi, modicum ibi. | |
Isai | VulgSist | 28:12 | Cui dixit: Haec est requies mea, reficite lassum, et hoc est meum refrigerium: et noluerunt audire. | |
Isai | VulgSist | 28:13 | Et erit eis verbum Domini: Manda remanda, manda remanda, expecta reexpecta, expecta reexpecta, modicum ibi, modicum ibi: ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur. | |
Isai | VulgSist | 28:14 | Propter hoc audite verbum Domini viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem. | |
Isai | VulgSist | 28:15 | Dixistis enim: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos: quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. | |
Isai | VulgSist | 28:16 | Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum, qui crediderit, non festinet. | |
Isai | VulgSist | 28:17 | Et ponam in pondere iudicium, et iustitiam in mensura: et subvertet grando spem mendacii: et protectionem aquae inundabunt. | |
Isai | VulgSist | 28:18 | Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. | |
Isai | VulgSist | 28:19 | Quandocumque pertransierit, tollet vos: quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte, et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. | |
Isai | VulgSist | 28:20 | Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat: et pallium breve utrumque operire non potest. | |
Isai | VulgSist | 28:21 | Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus: sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur: ut faciat opus suum, alienum opus eius: ut operetur opus suum, peregrinum est opus eius ab eo. | |
Isai | VulgSist | 28:22 | Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra. consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram. | |
Isai | VulgSist | 28:25 | Nonne cum adaequaverit faciem eius, seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis? | |
Isai | VulgSist | 28:27 | Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit: sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo. | |
Isai | VulgSist | 28:28 | Panis autem comminuetur: verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum. | |