Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 33
Isai VulgSist 33:1  Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? cum consummaveris depraedationem, depraedaberis: cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
Isai VulgSist 33:2  Domine miserere nostri: te enim expectavimus: esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
Isai VulgSist 33:3  A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes.
Isai VulgSist 33:4  Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossae plenae fuerint de eo.
Isai VulgSist 33:5  Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso: implevit Sion iudicio et iustitia.
Isai VulgSist 33:6  Et erit fides in temporibus tuis: divitiae salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse est thesaurus eius.
Isai VulgSist 33:7  Ecce videntes clamabunt foris, angeli pacis amare flebunt.
Isai VulgSist 33:8  Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum, proiecit civitates, non reputavit homines.
Isai VulgSist 33:9  Luxit, et elanguit terra: confusus est Libanus, et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum: et concussa est Basan, et Carmelus.
Isai VulgSist 33:10  Nunc consurgam, dicit Dominus: nunc exaltabor, nunc sublevabor.
Isai VulgSist 33:11  Concipietis ardorem, parietis stipulam: spiritus vester ut ignis vorabit vos.
Isai VulgSist 33:12  Et erunt populi quasi de incendio cinis, spinae congregatae igni comburentur.
Isai VulgSist 33:13  Audite qui longe estis, quae fecerim, et cognoscite vicini fortitudinem meam.
Isai VulgSist 33:14  Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor hypocritas. quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?
Isai VulgSist 33:15  Qui ambulat in iustitiis, et loquitur veritatem, qui proiicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
Isai VulgSist 33:16  Iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas eius: panis ei datus est, aquae eius fideles sunt.
Isai VulgSist 33:17  Regem in decore suo videbunt oculi eius, cernent terram de longe.
Isai VulgSist 33:18  Cor tuum meditabitur timorem: ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum?
Isai VulgSist 33:19  Populum imprudentem non videbis, populum alti sermonis: ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae eius, in quo nulla est sapientia.
Isai VulgSist 33:20  Respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae: oculi tui videbunt Ierusalem, habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit: nec auferentur clavi eius in sempiternum, et omnes funiculi eius non rumpentur:
Isai VulgSist 33:21  quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes: non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum.
Isai VulgSist 33:22  Dominus enim iudex noster: Dominus legifer noster, Dominus rex noster: ipse salvabit nos.
Isai VulgSist 33:23  Laxati sunt funiculi tui, et non praevalebunt: sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia praedarum multarum: claudi diripient rapinam.
Isai VulgSist 33:24  Nec dicet vicinus: Elangui: populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.