Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next
Chapter 24
Isai VulgSist 24:1  Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem eius, et disperget habitatores eius.
Isai VulgSist 24:2  Et erit sicut populus, sic sacerdos: et sicut servus, sic dominus eius: sicut ancilla, sic domina eius: sicut emens, sic ille qui vendit: sicut foenerator, sic is qui mutuum accipit: sicut qui repetit, sic qui debet.
Isai VulgSist 24:3  Dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur. Dominus enim locutus est verbum hoc.
Isai VulgSist 24:4  Luxit, et defluxit terra, et infirmata est: defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terrae.
Isai VulgSist 24:5  Et terra infecta est ab habitatoribus suis: quia transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum.
Isai VulgSist 24:6  Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores eius: ideoque insanient cultores eius, et relinquentur homines pauci.
Isai VulgSist 24:7  Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui laetabantur corde.
Isai VulgSist 24:8  Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae.
Isai VulgSist 24:9  Cum cantico non bibent vinum: amara erit potio bibentibus illam.
Isai VulgSist 24:10  Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte.
Isai VulgSist 24:11  Clamor erit super vino in plateis: deserta est omnia laetitia: translatum est gaudium terrae.
Isai VulgSist 24:12  Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
Isai VulgSist 24:13  Quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum: quomodo si paucae olivae, quae remanserunt, excutiantur ex olea: et racemi, cum fuerit finita vindemia.
Isai VulgSist 24:14  Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
Isai VulgSist 24:15  Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum: in insulis maris nomen Domini Dei Israel.
Isai VulgSist 24:16  A finibus terrae laudes audivimus, gloriam iusti. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi, vae mihi: praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt.
Isai VulgSist 24:17  Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae.
Isai VulgSist 24:18  Et erit: Qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam: et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo: quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concutientur fundamenta terrae.
Isai VulgSist 24:19  Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra,
Isai VulgSist 24:20  agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis: et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adiiciet ut resurgat.
Isai VulgSist 24:21  Et erit: In die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso: et super reges terrae, qui sunt super terram.
Isai VulgSist 24:22  Et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere: et post multos dies visitabuntur.
Isai VulgSist 24:23  Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion, et in Ierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.