JAMES
Chapter 4
Jame | VulgClem | 4:1 | Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ? | |
Jame | VulgClem | 4:2 | concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. | |
Jame | VulgClem | 4:3 | Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis. | |
Jame | VulgClem | 4:4 | Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. | |
Jame | VulgClem | 4:5 | An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ? | |
Jame | VulgClem | 4:6 | majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. | |
Jame | VulgClem | 4:8 | Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo. | |
Jame | VulgClem | 4:9 | Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem. | |
Jame | VulgClem | 4:11 | Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. | |
Jame | VulgClem | 4:13 | Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus : | |
Jame | VulgClem | 4:15 | Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. | |