JAMES
Chapter 2
Jame | VulgClem | 2:1 | Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. | |
Jame | VulgClem | 2:2 | Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, | |
Jame | VulgClem | 2:3 | et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum : | |
Jame | VulgClem | 2:5 | Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ? | |
Jame | VulgClem | 2:6 | vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ? | |
Jame | VulgClem | 2:8 | Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis : | |
Jame | VulgClem | 2:9 | si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. | |
Jame | VulgClem | 2:10 | Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. | |
Jame | VulgClem | 2:11 | Qui enim dixit : Non mœchaberis, dixit et : Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis. | |
Jame | VulgClem | 2:13 | Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium. | |
Jame | VulgClem | 2:14 | Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ? | |
Jame | VulgClem | 2:16 | dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ? | |
Jame | VulgClem | 2:18 | Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. | |
Jame | VulgClem | 2:19 | Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt. | |
Jame | VulgClem | 2:21 | Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ? | |
Jame | VulgClem | 2:22 | Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ? | |
Jame | VulgClem | 2:23 | Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. | |
Jame | VulgClem | 2:25 | Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ? | |